- GLANIS
- I.GLANISGraece γλάνις, Aeliano φιλοτεκνότατος ἰχθύων, ex piscibus suae prolis amantissimus, siluro forma similis est. Quae res impovit Plin. ut, quod de glanide scripserat Aristor. Hist. Anim. l. 6. c. 14. ipse tribuerit siluro. Sic autem ille l. 9. c. 33. Silurus mas solus omnium custodit ova, saepe et quinquagenis iebus, ne absumantur ab alirs. Ubi et in altero falsus, cum ait, a solo hoc custodiri ova, cum idem faciat cyprinus. Fetus igitur, non ova dicere oportuerat. Atque haec hallucinatio Plinii Theod. quoque Gazam aliosque in errorem impulit, ut qui propterea γλάνιδα semper cum Siluro eundem fecerint. Ceterum fluviatilis hic piscis, ubi iterum Plin. impingit, et in delitiis fuit olim; ut ostendit Matron parodus, qui eum in Attica sua cena recenset, apud Athen. l. 8. p. 342. Et Ephippus Mnesimachusque apud eundem, l. 4. p. 28. et 29. qui τεμάχη γλάνιδος, glanis tomacula sive segmenta celebrant, Vide quoque l. 7. ubi Archippus fabulâ, quam Pisces inscripserat, eiusdem meminit, plura vide hanc in rem, apud Voss. de Idolol. l. 4. c. 16. et 30.II.GLANISfluv. Cumae. Est et Iberiae fluv. Er tertius Italiae iuxta Tiberim. Steph. Sil. Ital. Punic. Bell. l. 8. v. 455.Et Glanis et Rubico, et Senonum de nomine Senae.Sed legendum Clanis, Plin. l. 3. c. 5. Nic. Lloyd.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.